monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, III <<<     >>> V

Caput IV

1 Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur, redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum diversitas nasceretur. "Et erat", inquit, "omnis terra labium unum et vox una omnibus. Et factum est, cum moverent ipsi ab Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Et dixit homo proximo: Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismetipsis civitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit Dominus videre civitatem et turrem, quam aedificaverunt filii hominum. Et dixit Dominus Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoaverunt facere, et nunc non deficient ex illis omnia quae conati fuerint facere; venite, et descendentes confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant unusquisque vocem proximi. Et dispersit eos Dominus inde super faciem omnis terrae, et cessaverunt aedificantes civitatem et turrem. Propter hoc appellatum est nomen illius confusio, quia ibi confudit Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos Dominus Deus super faciem omnis terrae."
Ista civitas, quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem constructionem etiam gentium commendat historia.
2 Babylon quippe interpretatur confusio. Unde colligitur, gigantem illum Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breviter fuerat intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium regni eius fuisse Babylonem, id est quae civitatum ceterarum gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum regni; quamvis perfecta non fuerit usque in tantum modum, quantum superba cogitabat impietas.
3 Nam nimia disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sive unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias, sive omnium turrium; quae per numerum singularem ita significatae sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum; ut rana et lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per Moysen.
4 Quid autem factura fuerat humana et vana praesumptio, cuiuslibet et quantumlibet in caelum adversus Deum altitudinem molis extolleret, quando montes transcenderet universos, quando spatium nebulosi aeris huius evaderet? Quid denique noceret Deo quantacumque vel spiritalis vel corporalis elatio?
5 Tutam veramque in caelum viam molitur humilitas, sursum levans cor ad Dominum, non contra Dominum, sicut dictus est gigans iste venator contra Dominum. Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed ante Dominum; ἐναντίον quippe et contra et ante significat.
6 Hoc enim verbum est in psalmo: "Et ploremus ante Dominum qui nos fecit;" et hoc verbum est etiam in libro Iob, ubi scriptum est: "In furorem erupisti contra Dominum."
Sic ergo intellegendus est gigans iste venator contra Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine, quod est venator, nisi animalium terrigenarum deceptor oppressor extinctor?
7 Erigebat ergo cum suis populis turrem contra Deum, qua est impia significata superbia. Merito autem malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti.
8 Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui poterat, adgregaret; et per linguas divisae sunt gentes dispersaeque per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis nobisque inconprehensibilibus fecit.